Ritratto di Catilina - da Sallustio

Vai alla versione in italiano

Ecco, in versione quasi identica all'originale, il celebre ritratto di Catilina delineato da Sallustio.

L. Catilina, nobili genere natus (part. perfetto da nascor, -eris, natus sum, nasci III dep.), fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuerunt, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam (dat. sing. da quisquam, quidquam) credibile est. Animus audax, subdolus, varius, omnium rerum simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum habebat. Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae imperii libido maxima invaserat; sed quo modo id adpeteret (cong. imperf. da adpeto, -ere), nihil pensi habebat. Animum ferocem agitabant magis magisque in dies inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque illis artibus quas supra memoravi auxerat (ppf. ind. da augeo). Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria et avaritia, vexabant.

Prerequisiti: prima, seconda e terza declinazione; gli aggettivi della prima e della seconda classe; indicativo e congiuntivo attivi; i principali complementi; i principali pronomi; le proposizioni subordinate intuitive (perché analoghe a quelle italiane).        

 

Riconosci: i genitivi oggettivi, i genitivi partitivi, i complementi di qualità.

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero