In
20, 24-31 “Thomas
autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis,
quando venit Iesus. Dicebant ergo ei alii discipuli: “Vidimus
Dominum!”. Ille autem
dixit
eis: “Nisi videro in manibus eius signum clavorum et
mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum
meam in latus eius, non credam”.
Et
post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et
Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in
medio et dixit: “ Pax vobis!”. Deinde dicit Thomae:
“Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer
manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri
incredulus sed fidelis!”. Respondit Thomas et dixit ei:
“Dominus meus et Deus meus!”. Dicit ei Iesus:
“Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et
crediderunt!”. Multa quidem et alia signa fecit Iesus in
conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in
libro hoc; haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus
est Christus
|