Lc 24, 33-40 “Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicentes: “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”. Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “Pax vobis!”. Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: “Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. Et cum hoc dixisset,

ostendit eis manus et pedes.“