Lc 24, 41-49 “Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “Habetis hic aliquid, quod manducetur?”. At illi obtulerunt ei partem piscis assi. Et sumens, coram eis manducavit. Et dixit ad eos: “Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis: “Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos estis testes horum. Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete 

in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”.“