In 21, 1-4 “Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: “Vado piscari”. Dicunt ei: “Venimus et nos tecum”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem iam facto, 

stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est."